- NODINUS
- NODINUSDeus, quem D. Augustin. l. 4. de Civ. Dei c. 8. ex Varrone, scribit, cultum fuisse a veteribus Romanis, putantibus Proserpinam praepositam germinantibus, et proserpentibus; geniculis vero nodisque culmorum Deum Nodinum: involucris autem illis folliculorum Deam Volutinam: cum solliculi patescant, quo excat spica, Patelenam: cum segetes novis aristis exaequantur. Hostilinam Deam, quia hostire et hostimentum veteribus exaequationem signific. Floram quoque adicit et Luctucinam et Maturam, quae florentibus, lactantibusque ac maturescentibus praesint frumentis, Arnobio l. 4.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.